Mosaico decorativo

Found 20258 Results for: Re

  • In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus; (Liber Genesis 34, 15)

  • Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus”. (Liber Genesis 34, 17)

  • nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui. (Liber Genesis 34, 19)

  • Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae: (Liber Genesis 34, 20)

  • “Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)

  • Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes; (Liber Genesis 34, 22)

  • Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae. (Liber Genesis 34, 24)

  • Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)

  • Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. (Liber Genesis 34, 26)

  • Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34, 29)

  • Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”. (Liber Genesis 34, 30)

  • Responderunt: “Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?”. (Liber Genesis 34, 31)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina