Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Et ille ait: “Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?”. (Liber Genesis 15, 8)
Respondens Dominus: “Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam”. (Liber Genesis 15, 9)
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. (Liber Genesis 15, 11)
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum. (Liber Genesis 15, 12)
Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)
Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. (Liber Genesis 15, 14)
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)
Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”. (Liber Genesis 15, 16)
et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque (Liber Genesis 15, 20)
dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti, (Liber Genesis 16, 2)
tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16, 3)
Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. (Liber Genesis 16, 4)