Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium (Liber Genesis 14, 1)
inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor. (Liber Genesis 14, 2)
Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis. (Liber Genesis 14, 3)
Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo. (Liber Genesis 14, 4)
Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim (Liber Genesis 14, 5)
Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar. (Liber Genesis 14, 7)
Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim, (Liber Genesis 14, 8)
scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque. (Liber Genesis 14, 9)
Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem. (Liber Genesis 14, 10)
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram. (Liber Genesis 14, 13)
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; (Liber Genesis 14, 14)
reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. (Liber Genesis 14, 16)