Mosaico decorativo

Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re

  • Pauperis quoque non misereberis in iudicio. (Liber Exodus 23, 3)

  • Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)

  • Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. (Liber Exodus 23, 5)

  • Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 23, 9)

  • Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. (Liber Exodus 23, 10)

  • Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. (Liber Exodus 23, 12)

  • Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. (Liber Exodus 23, 13)

  • Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)

  • Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (Liber Exodus 23, 16)

  • Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. (Liber Exodus 23, 17)

  • Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. (Liber Exodus 23, 18)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina