pronađen 20258 Rezultati za: Re
Pauperis quoque non misereberis in iudicio. (Liber Exodus 23, 3)
Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)
Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. (Liber Exodus 23, 5)
Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 23, 9)
Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. (Liber Exodus 23, 10)
Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)
Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. (Liber Exodus 23, 12)
Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. (Liber Exodus 23, 13)
Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)
Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (Liber Exodus 23, 16)
Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. (Liber Exodus 23, 17)
Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. (Liber Exodus 23, 18)