Znaleziono 243 Wyniki dla: Quinque

  • Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris”. (Liber I Samuelis 21, 4)

  • Et ait rex ad Doeg: “Convertere tu et irrue in sacerdotes”. Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. (Liber I Samuelis 22, 18)

  • Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos. (Liber I Samuelis 25, 18)

  • Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor. (Liber I Samuelis 25, 42)

  • Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia, quos peperit Saul, Armoni et Meribbaal, et quinque filios Merob filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, (Liber II Samuelis 21, 8)

  • Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille. (Liber I Regum 5, 12)

  • Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi. (Liber I Regum 6, 6)

  • Aedificavit ergo stratum contra omnem domum quinque cubitis altitudinis et iunxit domui lignis cedrinis. (Liber I Regum 6, 10)

  • Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera, id est decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. (Liber I Regum 6, 24)

  • Et pro ingressu Dabir fecit valvas de lignis oleastri postesque cum marginibus quinque. (Liber I Regum 6, 31)

  • Et erat tectum cedrinum in alto super tabulas quadraginta quinque, quae erant super columnas, quindecim in uno ordine, (Liber I Regum 7, 3)

  • Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusili aere; quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum, (Liber I Regum 7, 16)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina