Znaleziono 243 Wyniki dla: Quinque

  • Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis quinque cubitorum; et reticulum et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similem et columna secunda habebat ornatum. (Liber II Regum 25, 17)

  • et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super viros bellatores, et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos repperit in civitate, et scribam principis exercitus, qui probabat tirones de populo terrae, et sexaginta viros e populo terrae, qui inventi fuerant in civitate; (Liber II Regum 25, 19)

  • Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque. (Liber I Paralipomenon 2, 4)

  • Filii quoque Zarae: Zamri et Ethan et Heman, Chalchol quoque et Darda; simul quinque. (Liber I Paralipomenon 2, 6)

  • Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque. (Liber I Paralipomenon 3, 20)

  • Villae quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan, civitates quinque. (Liber I Paralipomenon 4, 32)

  • Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia, quinque principes omnes. (Liber I Paralipomenon 7, 3)

  • Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor. (Liber I Paralipomenon 7, 7)

  • Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)

  • dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia, argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia, ferri quoque centum milia talentorum. (Liber I Paralipomenon 29, 7)

  • Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub. (Liber II Paralipomenon 3, 11)

  • Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat. (Liber II Paralipomenon 3, 12)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina