Znaleziono 2304 Wyniki dla: Quia
Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos (Liber II Maccabaeorum 11, 13)
Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)
sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut artificio illud perficeret. (Liber II Maccabaeorum 14, 29)
quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo. (Liber Proverbiorum 1, 9)
Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; (Liber Proverbiorum 1, 24)
Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. (Liber Proverbiorum 2, 6)
quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. (Liber Proverbiorum 2, 10)
quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius. (Liber Proverbiorum 3, 32)
Tene disciplinam nec laxes; custodi illam, quia ipsa est vita tua. (Liber Proverbiorum 4, 13)
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. (Liber Proverbiorum 4, 23)
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur. (Liber Proverbiorum 5, 23)
Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo. (Liber Proverbiorum 6, 3)