Znaleziono 2304 Wyniki dla: Quia

  • Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt”. (Liber Genesis 20, 7)

  • Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. (Liber Genesis 20, 9)

  • Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”. (Liber Genesis 21, 7)

  • Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)

  • Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”. (Liber Genesis 21, 13)

  • Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”. (Liber Genesis 21, 18)

  • Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt. (Liber Genesis 21, 31)

  • “Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, (Liber Genesis 22, 16)

  • et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”. (Liber Genesis 22, 18)

  • “Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 56)

  • ait: “Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus). (Liber Genesis 25, 30)

  • Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. (Liber Genesis 26, 20)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina