Mosaico decorativo

Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui

  • Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. (Epistula ad Romanos 8, 17)

  • vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, (Epistula ad Romanos 8, 20)

  • quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 8, 21)

  • Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)

  • Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; (Epistula ad Romanos 8, 26)

  • qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)

  • Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. (Epistula ad Romanos 8, 28)

  • Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)

  • Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? (Epistula ad Romanos 8, 32)

  • Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? (Epistula ad Romanos 8, 33)

  • Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis? (Epistula ad Romanos 8, 34)

  • Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? (Epistula ad Romanos 8, 35)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina