Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. (Epistula ad Romanos 8, 17)
vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, (Epistula ad Romanos 8, 20)
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 8, 21)
Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; (Epistula ad Romanos 8, 26)
qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. (Epistula ad Romanos 8, 28)
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)
Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? (Epistula ad Romanos 8, 32)
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? (Epistula ad Romanos 8, 33)
Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis? (Epistula ad Romanos 8, 34)
Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? (Epistula ad Romanos 8, 35)