Mosaico decorativo

Znaleziono 2849 Wyniki dla: Populus Israel

  • Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. (Liber Isaiae 48, 12)

  • Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. (Liber Isaiae 48, 17)

  • et dixit mihi: “Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor”. (Liber Isaiae 49, 3)

  • Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. (Liber Isaiae 49, 5)

  • Et dixit: “Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae”. (Liber Isaiae 49, 6)

  • Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: “Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te”. (Liber Isaiae 49, 7)

  • Posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te, cum extendebam caelos et fundabam terram et dicebam ad Sion: “Populus meus es tu”. (Liber Isaiae 51, 16)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: “In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum. (Liber Isaiae 52, 4)

  • Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. (Liber Isaiae 52, 5)

  • Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar: “Ecce adsum””. (Liber Isaiae 52, 6)

  • Quoniam non in festinatione exibitis nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et colliget vos Deus Israel. (Liber Isaiae 52, 12)

  • Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. (Liber Isaiae 54, 5)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina