Mosaico decorativo

Znaleziono 2849 Wyniki dla: Populus Israel

  • ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)

  • Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: “Redde!”. (Liber Isaiae 42, 22)

  • Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. (Liber Isaiae 42, 24)

  • Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: “Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu. (Liber Isaiae 43, 1)

  • quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. (Liber Isaiae 43, 3)

  • Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: “Propter vos misi in Babylonem et detraxi fugitivos universos et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. (Liber Isaiae 43, 14)

  • Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester”. (Liber Isaiae 43, 15)

  • Non me invocasti, Iacob; immo taedio mei affectus es, Israel. (Liber Isaiae 43, 22)

  • et contaminavi principes sanctuarii, dedi ad internecionem Iacob et Israel in opprobrium”. (Liber Isaiae 43, 28)

  • Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi. (Liber Isaiae 44, 1)

  • Iste dicet: “Domini ego sum”, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel”. (Liber Isaiae 44, 5)

  • Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. (Liber Isaiae 44, 6)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina