Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus; (Liber Genesis 34, 15)
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus. (Liber Genesis 34, 16)
Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus”. (Liber Genesis 34, 17)
Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae: (Liber Genesis 34, 20)
“Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)
Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes; (Liber Genesis 34, 22)
et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum”. (Liber Genesis 34, 23)
Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. (Liber Genesis 34, 27)
Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt. (Liber Genesis 34, 28)
Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34, 29)
Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”. (Liber Genesis 34, 30)
Responderunt: “Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?”. (Liber Genesis 34, 31)