Mosaico decorativo

Found 12332 Results for: Os

  • In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus; (Liber Genesis 34, 15)

  • tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus. (Liber Genesis 34, 16)

  • Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus”. (Liber Genesis 34, 17)

  • Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae: (Liber Genesis 34, 20)

  • “Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)

  • Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes; (Liber Genesis 34, 22)

  • et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum”. (Liber Genesis 34, 23)

  • Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. (Liber Genesis 34, 27)

  • Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt. (Liber Genesis 34, 28)

  • Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34, 29)

  • Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”. (Liber Genesis 34, 30)

  • Responderunt: “Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?”. (Liber Genesis 34, 31)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina