Znaleziono 1504 Wyniki dla: Omnes
Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae, nautae tui et gubernatores tui, resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas, omnes quoque viri bellatores tui, qui sunt in te, cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. (Prophetia Ezechielis 27, 27)
Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum; nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt. (Prophetia Ezechielis 27, 29)
Omnes, qui viderint te, in gentibus obstupescent super te; in horrorem factus es et non eris in perpetuum”. (Prophetia Ezechielis 28, 19)
Et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminum tuorum. Super faciem terrae cades; non colligeris neque congregaberis. Bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 29, 5)
Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel: (Prophetia Ezechielis 29, 6)
quando apprehenderunt te manu, confractus es et lacerasti omnem umerum eorum et, innitentibus eis super te, comminutus es et dissolvisti omnes lumbos eorum. (Prophetia Ezechielis 29, 7)
et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegyptum, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius. (Prophetia Ezechielis 30, 8)
Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium; (Prophetia Ezechielis 31, 6)
Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum. (Prophetia Ezechielis 31, 12)
ne eleventur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponant sublimitatem suam inter nubes nec stent apud eas in sublimitate sua omnia, quae irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad inferiora terrae, in medio filiorum hominum, ad eos, qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 31, 14)
Cum dedero terram Aegypti desolatam, deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius, scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 32, 15)
In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam et omnes populos eius. (Prophetia Ezechielis 32, 20)