Mosaico decorativo

Znaleziono 1504 Wyniki dla: Omnes

  • In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 40)

  • Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)

  • “Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. (Prophetia Ezechielis 22, 18)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem (Prophetia Ezechielis 22, 19)

  • Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est. (Prophetia Ezechielis 23, 7)

  • filios Babylonis et universos Chaldaeos, Phacud et Sue et Cue, omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces et magistratus universos, essedarios et nominatos, ascensores equorum omnes. (Prophetia Ezechielis 23, 23)

  • et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae. (Prophetia Ezechielis 23, 29)

  • Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum; (Prophetia Ezechielis 23, 48)

  • Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut omnes gentes domus Iudae!”, (Prophetia Ezechielis 25, 8)

  • Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in terram corruent. (Prophetia Ezechielis 26, 11)

  • Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te. (Prophetia Ezechielis 26, 16)

  • Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te, ut sarcirent rimas tuas. Omnes naves maris et nautae earum fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas. (Prophetia Ezechielis 27, 9)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina