Znaleziono 289 Wyniki dla: Mansa et mollis vocem

  • omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. (Actus Apostolorum 26, 14)

  • Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur? (Epistula I ad Corinthios 14, 7)

  • Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? (Epistula I ad Corinthios 14, 8)

  • Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)

  • Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “Hodie, si vocem eius audieritis, (Epistula ad Hebraeos 3, 7)

  • dum dicitur: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione”. (Epistula ad Hebraeos 3, 15)

  • iterum terminat diem quendam, “Hodie”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra”. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)

  • et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum; (Epistula ad Hebraeos 12, 19)

  • et hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. (Epistula II Petri 1, 18)

  • Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae (Apocalypsis Ioannis 1, 10)

  • Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea (Apocalypsis Ioannis 1, 12)

  • Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum. (Apocalypsis Ioannis 3, 20)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina