Znaleziono 289 Wyniki dla: Mansa et mollis vocem

  • dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 51, 16)

  • Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum, 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum. (Liber Ieremiae 51, 54)

  • ZAIN. Reppulit Dominus altare suum, maledixit sanctuario suo; tradidit in manu inimici muros domorum eius: vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni. (Lamentationes 2, 7)

  • COPH. Vocem meam audisti: “Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus”. (Lamentationes 3, 56)

  • et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis Domini, quae dedit ante faciem nostram. (Liber Baruch 1, 18)

  • A die qua Dominus eduxit patres nostros de terra Aegypti et usque ad hanc diem eramus contumaces in Dominum Deum nostrum et temere egimus, ne audiremus vocem eius, (Liber Baruch 1, 19)

  • Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum, quos misit ad nos, (Liber Baruch 1, 21)

  • Et si non audieritis vocem Domini, ut serviatis regi Babylonis, deficere faciam a civitatibus Iudae et a plateis Ierusalem (Liber Baruch 2, 22)

  • vocem laetitiae et vocem iucunditatis et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus”. (Liber Baruch 2, 23)

  • Et non audivimus vocem tuam, ut serviremus regi Babylonis; et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut eicerentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo; (Liber Baruch 2, 24)

  • dicens: “Si non audieritis vocem meam, profecto turba haec magna et multa convertetur in parvam inter gentes, quo eos dispergam; (Liber Baruch 2, 29)

  • Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina