Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib filius eius pro eo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam. (Liber Thobis 1, 15)
Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo. (Liber Thobis 1, 16)
Et sub Asarhaddon rege de scendi in domum meam, et red dita est mihi uxor mea Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo nostro, qui est sanctus a Septimanis, factum est mihi prandium bonum, et discubui, ut pranderem. (Liber Thobis 2, 1)
Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiae filio meo: “Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias”. (Liber Thobis 2, 2)
Et reversus lavi et manducavi panem meum cum luctu (Liber Thobis 2, 5)
Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: “Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum”. (Liber Thobis 2, 13)
Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: “Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum. (Liber Thobis 3, 11)
Merces omnis hominis, quicumque penes te operatus fuerit, non maneat penes te, sed redde ei statim, et merces tua non minorabitur; si servieris Deo in veritate, reddetur tibi. Attende tibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus sermonibus tuis (Liber Thobis 4, 14)
Et ille dixit: “Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo”. (Liber Thobis 5, 6)
Et lacrimata est mater illius et dixit Thobi: “Quid dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae et ipse intrat et exit coram nobis? (Liber Thobis 5, 18)
Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos prima nox; et manserunt super flumen Tigrin. (Liber Thobis 6, 2)
Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec appropinquarent ad Mediam. (Liber Thobis 6, 6)