Mosaico decorativo

Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man

  • et dixi eis: “Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam”. (Liber Nehemiae 7, 3)

  • Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel: (Liber Nehemiae 7, 7)

  • dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim. (Liber Nehemiae 7, 65)

  • Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis. (Liber Nehemiae 8, 3)

  • Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: “Amen, amen”, elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram. (Liber Nehemiae 8, 6)

  • Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo; et dedisti eis iudicia recta et legem rectam, mandata et praecepta bona. (Liber Nehemiae 9, 13)

  • Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et praecepta et mandata et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui. (Liber Nehemiae 9, 14)

  • Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)

  • Ipsi vero patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua. (Liber Nehemiae 9, 16)

  • Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti eorum. (Liber Nehemiae 9, 20)

  • Et venerunt filii et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos; et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae, ut facerent eis, sicut placebat illis. (Liber Nehemiae 9, 24)

  • Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos; et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos da manu hostium suorum. (Liber Nehemiae 9, 27)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina