Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. (Liber II Regum 17, 19)
Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et tradidit in manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua, (Liber II Regum 17, 20)
usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assur usque in diem hanc. (Liber II Regum 17, 23)
Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel, (Liber II Regum 17, 34)
et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: “Nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis, (Liber II Regum 17, 35)
Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos alienos. (Liber II Regum 17, 37)
sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum”. (Liber II Regum 17, 39)
Et adhaesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius, quae praeceperat Dominus Moysi, (Liber II Regum 18, 6)
Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assvriorum Samariam et oppugnavit eam (Liber II Regum 18, 9)
Misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Ierusalem. Qui cum ascendissent, venerunt in Ierusalem et steterunt iuxta aquae ductum piscinae superioris, quae est in via agri fullonis, (Liber II Regum 18, 17)
An speras in baculo arundineo atque confracto, Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam? Sic est pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. (Liber II Regum 18, 21)
Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias; non enim poterit eruere vos de manu mea! (Liber II Regum 18, 29)