Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas. (Liber II Regum 15, 16)
Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. (Liber II Regum 15, 17)
venit Phul rex Assyriorum in terram, et dedit Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius. (Liber II Regum 15, 19)
Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra. (Liber II Regum 15, 20)
Reliqua autem gestorum Manahem et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 15, 21)
Et dormivit Manahem cum patribus suis; regnavitque Phaceia filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 22)
Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio. (Liber II Regum 15, 23)
Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens: “Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me”. (Liber II Regum 16, 7)
Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum; et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa. (Liber II Regum 17, 3)
Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos. (Liber II Regum 17, 7)
Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum”. (Liber II Regum 17, 13)
Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo. (Liber II Regum 17, 18)