Znaleziono 194 Wyniki dla: Libro legis

  • gesta quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iudae. (Liber II Paralipomenon 35, 27)

  • Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas operatus est, et quae inventa sunt contra eum, continentur in libro regum Israel et Iudae. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 36, 8)

  • Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. (Liber Esdrae 6, 18)

  • “Artaxerxes rex regum Esdrae sacerdoti, scribae legis Dei caeli, salutem. (Liber Esdrae 7, 12)

  • Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)

  • Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quam praece perat Dominus Israeli. (Liber Nehemiae 8, 1)

  • Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis. (Liber Nehemiae 8, 3)

  • Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem. (Liber Nehemiae 8, 8)

  • Dixit autem Nehemias, ipse est praepositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitae instruentes populum universo populo: “Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere”. Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis. (Liber Nehemiae 8, 9)

  • Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae ad Esdram scribam, ut intellegerent verba legis. (Liber Nehemiae 8, 13)

  • Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta ordinationem. (Liber Nehemiae 8, 18)

  • Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum suum. (Liber Nehemiae 9, 3)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina