Znaleziono 194 Wyniki dla: Libro legis

  • Reliqua autem gestorum Manasse et universa, quae fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 21, 17)

  • Reliqua autem gestorum Amon, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 21, 25)

  • Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: “Librum legis repperi in domo Domini!”. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)

  • et audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua (Liber II Regum 22, 11)

  • Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto. (Liber II Regum 23, 3)

  • Et praecepit omni populo dicens: “Facite Pascha Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius”. (Liber II Regum 23, 21)

  • Sed et pythones et hariolos et theraphim et idola abominationesque omnes, quae erant in terra Iudae et in Ierusalem, abstulit Iosias, ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. (Liber II Regum 23, 24)

  • Reliqua autem gestorum Iosiae et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 23, 28)

  • Reliqua autem gestorum Ioachim et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Et dormivit Ioachim cum patribus suis; (Liber II Regum 24, 5)

  • Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. (Liber I Paralipomenon 9, 1)

  • Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis, (Liber I Paralipomenon 29, 29)

  • Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 16, 11)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina