Znaleziono 183 Wyniki dla: Liberation Christo spem spem
Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; (Epistula II ad Timotheum 2, 1)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. (Epistula II ad Timotheum 2, 10)
Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: (Epistula II ad Timotheum 4, 1)
in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia; (Epistula ad Titum 1, 2)
Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro. (Epistula ad Titum 1, 4)
exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; (Epistula ad Titum 2, 13)
ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. (Epistula ad Titum 3, 7)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistulam ad Philemonem 1, 3)
Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet, (Epistulam ad Philemonem 1, 8)
Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo! (Epistulam ad Philemonem 1, 20)