Znaleziono 183 Wyniki dla: Liberation Christo spem spem
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen. (Epistula ad Ephesios 3, 21)
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)
Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. (Epistula ad Ephesios 5, 24)
Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia! (Epistula ad Ephesios 5, 32)
Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; (Epistula ad Ephesios 6, 5)
Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)
Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis: (Epistula ad Philippenses 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Philippenses 1, 2)
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus; (Epistula ad Philippenses 1, 13)
secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)
Coartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; (Epistula ad Philippenses 1, 23)
ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos. (Epistula ad Philippenses 1, 26)