Mosaico decorativo

Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum

  • Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. (Liber Isaiae 52, 5)

  • Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar: “Ecce adsum””. (Liber Isaiae 52, 6)

  • Sicut obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius, (Liber Isaiae 52, 14)

  • Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum. (Liber Isaiae 53, 2)

  • Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum. (Liber Isaiae 53, 3)

  • Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum. (Liber Isaiae 53, 4)

  • Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. (Liber Isaiae 53, 5)

  • Et Dominus voluit conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius prosperabitur. (Liber Isaiae 53, 10)

  • Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. (Liber Isaiae 55, 4)

  • Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 55, 5)

  • Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. (Liber Isaiae 55, 6)

  • Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina