Znaleziono 2353 Wyniki dla: Enim
Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. (Liber Ieremiae 38, 27)
Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael”. (Liber Ieremiae 40, 16)
a facie Chaldaeorum; timebant enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in regione. (Liber Ieremiae 41, 18)
Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. (Liber Ieremiae 42, 10)
quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus”. (Liber Ieremiae 42, 20)
Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur, et inebriatur sanguine eorum; victima enim Domini, Dei exercituum, in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. (Liber Ieremiae 46, 10)
Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non potest; multiplicati sunt enim super locustas, et non est eis numerus. (Liber Ieremiae 46, 23)
pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor. (Liber Ieremiae 47, 4)
Per ascensum enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt: (Liber Ieremiae 48, 5)
Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul. (Liber Ieremiae 48, 7)
Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas. (Liber Ieremiae 48, 27)
Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium. (Liber Ieremiae 48, 37)