Mosaico decorativo

Znaleziono 2979 Wyniki dla: End

  • Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; (Evangelium secundum Lucam 10, 31)

  • Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. (Evangelium secundum Lucam 11, 33)

  • Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. (Evangelium secundum Lucam 12, 1)

  • Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)

  • Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; (Evangelium secundum Lucam 12, 33)

  • qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. (Evangelium secundum Lucam 12, 48)

  • “Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt. (Evangelium secundum Lucam 13, 24)

  • Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: (Evangelium secundum Lucam 14, 7)

  • Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. (Evangelium secundum Lucam 14, 10)

  • Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? (Evangelium secundum Lucam 14, 28)

  • Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 14, 35)

  • Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? (Evangelium secundum Lucam 15, 8)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina