pronađen 2979 Rezultati za: End
Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; (Evangelium secundum Lucam 10, 31)
Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. (Evangelium secundum Lucam 11, 33)
Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. (Evangelium secundum Lucam 12, 1)
Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)
Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; (Evangelium secundum Lucam 12, 33)
qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. (Evangelium secundum Lucam 12, 48)
“Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt. (Evangelium secundum Lucam 13, 24)
Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: (Evangelium secundum Lucam 14, 7)
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 14, 35)
Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? (Evangelium secundum Lucam 15, 8)