Mosaico decorativo

Znaleziono 1062 Wyniki dla: Ecce

  • Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores. (Prophetia Ezechielis 40, 24)

  • et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius. (Prophetia Ezechielis 43, 2)

  • Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria Domini domus. (Prophetia Ezechielis 43, 5)

  • Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus; et vidi: et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 44, 4)

  • Et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii, et ecce atriola singula per angulos atrii. (Prophetia Ezechielis 46, 21)

  • Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. (Prophetia Ezechielis 47, 1)

  • Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro. (Prophetia Ezechielis 47, 2)

  • Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte; (Prophetia Ezechielis 47, 7)

  • Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)

  • (25) Respondit et ait: “Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio deorum”. (Prophetia Danielis 3, 92)

  • Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia. (Prophetia Danielis 4, 7)

  • Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit. (Prophetia Danielis 4, 10)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina