Fondare 1062 Risultati per: Ecce
Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores. (Prophetia Ezechielis 40, 24)
et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius. (Prophetia Ezechielis 43, 2)
Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria Domini domus. (Prophetia Ezechielis 43, 5)
Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus; et vidi: et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 44, 4)
Et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii, et ecce atriola singula per angulos atrii. (Prophetia Ezechielis 46, 21)
Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. (Prophetia Ezechielis 47, 1)
Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro. (Prophetia Ezechielis 47, 2)
Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte; (Prophetia Ezechielis 47, 7)
Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)
(25) Respondit et ait: “Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio deorum”. (Prophetia Danielis 3, 92)
Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia. (Prophetia Danielis 4, 7)
Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit. (Prophetia Danielis 4, 10)