Znaleziono 671 Wyniki dla: Dux
Descendentes autem filii Israel de civitate sua adstiterunt ei et solventes eum perduxerunt in Betuliam et adduxerunt eum ad principes civitatis suae, (Liber Iudith 6, 14)
Altera autem die eduxit Holofernes omnem equitatum suum contra faciem filiorum Israel, qui erant in Betulia, (Liber Iudith 7, 6)
Et elegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et abrae eius et perduxerunt eas ad tabernaculum Holofernis. (Liber Iudith 10, 17)
Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius et induxerunt eam in tabernaculum eius. (Liber Iudith 10, 20)
Et nuntiaverunt ei de ea. Qui cum audisset, exiit in proscaenium; et lampades argenteae praecedentes eum multae valde. Et induxerunt eam ad eum. (Liber Iudith 10, 22)
Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam (Liber Iudith 12, 5)
Et vivit Dominus, qui custodivit me in via mea, qua profecta sum, quoniam seduxit eum facies mea in perditionem eius, et non fecit peccatum mecum in coinquinationem et confusionem”. (Liber Iudith 13, 16)
Et coronatae sunt oliva, ipsa et quae cum illa erant. Et antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, et sequebatur omnis vir Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum. (Liber Iudith 15, 13)
et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas — audierat enim quod esset gentis Iudaeae — magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem. (Liber Esther 3, 6)
Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, (Liber Esther 6, 1)
Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret! (Liber Iob 10, 18)
“Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, (Liber Iob 27, 2)