Mosaico decorativo

Znaleziono 671 Wyniki dla: Dux

  • Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia; (Liber Esdrae 10, 18)

  • A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus. (Liber Nehemiae 5, 14)

  • Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum. (Liber Nehemiae 6, 12)

  • Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum et posuisti nomen eius Abraham. (Liber Nehemiae 9, 7)

  • Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)

  • Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent: “Iste est Deus tuus, qui eduxit te de Aegypto” feceruntque blasphemias magnas; (Liber Nehemiae 9, 18)

  • Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli; et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum, ut ingrederentur et possiderent. (Liber Nehemiae 9, 23)

  • eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. (Liber Nehemiae 13, 2)

  • Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel profanando sabbatum!”. (Liber Nehemiae 13, 18)

  • Sed et in diebus illis vidi Iudaeos, qui duxerant uxores Azotidas, Ammonitidas et Moabitidas. (Liber Nehemiae 13, 23)

  • “Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. (Liber Nehemiae 13, 26)

  • Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida. (Liber Thobis 2, 10)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina