Mosaico decorativo

Znaleziono 3318 Wyniki dla: Dominus

  • Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius”. (Prophetia Amos 6, 8)

  • Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus. (Prophetia Amos 6, 11)

  • “Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae”. (Prophetia Amos 6, 14)

  • Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis. (Prophetia Amos 7, 1)

  • Misertus est Dominus super hoc. “Non erit”, dixit Dominus Deus. (Prophetia Amos 7, 3)

  • Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem. (Prophetia Amos 7, 4)

  • Misertus est Dominus super hoc. “Sed et istud non erit”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 7, 6)

  • Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii. (Prophetia Amos 7, 7)

  • Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Trullam caementarii”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 7, 8)

  • Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”. (Prophetia Amos 7, 15)

  • Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua””. (Prophetia Amos 7, 17)

  • Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum. (Prophetia Amos 8, 1)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina