Mosaico decorativo

Znaleziono 3318 Wyniki dla: Dominus

  • “Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 9)

  • “Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 10)

  • “Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 11)

  • quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius. (Prophetia Amos 4, 13)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: “Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel”. (Prophetia Amos 5, 3)

  • Quia haec dicit Dominus domui Israel: “Quaerite me et vivetis; (Prophetia Amos 5, 4)

  • Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. (Prophetia Amos 5, 8)

  • Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)

  • Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. (Prophetia Amos 5, 15)

  • Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. (Prophetia Amos 5, 16)

  • Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 5, 17)

  • Et migrare vos faciam trans Damascum”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius. (Prophetia Amos 5, 27)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina