Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. (Lamentationes 3, 61)
THAU. Reddes eis vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum. (Lamentationes 3, 64)
THAU. Persequeris in furore et conteres eos sub caelis tuis, Domine. (Lamentationes 3, 66)
VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus. (Lamentationes 4, 6)
CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae; et succendit ignem in Sion, qui devoravit fundamenta eius. (Lamentationes 4, 11)
PHE. Facies Domini dispersit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non respexerunt neque senum miserti sunt. (Lamentationes 4, 16)
RES. Spiritus oris nostri, unctus Domini, captus est in foveis eorum, de quo dicebamus: “Sub umbra sua vivemus in gentibus”. (Lamentationes 4, 20)
SIN. Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Us; ad te quoque perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis. (Lamentationes 4, 21)
THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te; visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua. (Lamentationes 4, 22)
Recordare, Domine, quid acci derit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum. (Lamentationes 5, 1)
Hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. (Lamentationes 5, 2)
Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portamus. 8 Servi dominantur nostri; non est qui redimat de manu eorum. (Lamentationes 5, 7)