Mosaico decorativo

Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom

  • eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non audistis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 19)

  • Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem. (Liber Ieremiae 29, 20)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium Colaiae et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris; (Liber Ieremiae 29, 21)

  • et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: “Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!”; (Liber Ieremiae 29, 22)

  • pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 23)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, pro eo quod misisti in nomine tuo epistulas ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens: (Liber Ieremiae 29, 25)

  • “Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula. (Liber Ieremiae 29, 26)

  • Quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: Longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum””. (Liber Ieremiae 29, 28)

  • Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: (Liber Ieremiae 29, 30)

  • “Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, (Liber Ieremiae 29, 31)

  • idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum”. (Liber Ieremiae 29, 32)

  • Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 30, 1)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina