Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
“Haec dicit Domi nus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis. (Liber Ieremiae 28, 2)
Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem. (Liber Ieremiae 28, 3)
Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis Babylonis”. (Liber Ieremiae 28, 4)
Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini, (Liber Ieremiae 28, 5)
et ait Ieremias propheta: “Amen, sic faciat Dominus! Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. (Liber Ieremiae 28, 6)
propheta, qui vaticinatur pacem, cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominus in veritate”. (Liber Ieremiae 28, 9)
et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: “Haec dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium”. Et abiit Ieremias propheta in viam suam. (Liber Ieremiae 28, 11)
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae, dicens: (Liber Ieremiae 28, 12)
“Vade et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Iuga lignea contrivisti et facies pro eis iuga ferrea. (Liber Ieremiae 28, 13)
Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terrae dedi ei”. (Liber Ieremiae 28, 14)
Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. (Liber Ieremiae 28, 15)
Idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enim Dominum praevaricationem locutus es”. (Liber Ieremiae 28, 16)