Znaleziono 2358 Wyniki dla: Dies Domini
Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti. (Liber Leviticus 15, 14)
Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et deinde munda erit. (Liber Leviticus 15, 28)
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt, (Liber Leviticus 16, 1)
et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; (Liber Leviticus 17, 6)
Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. (Liber Leviticus 19, 8)
Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)
Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 21, 12)
Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui. (Liber Leviticus 21, 21)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae. (Liber Leviticus 23, 2)
Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 3)
Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23, 4)