Mosaico decorativo

Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini

  • Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti. (Liber Leviticus 15, 14)

  • Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et deinde munda erit. (Liber Leviticus 15, 28)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt, (Liber Leviticus 16, 1)

  • et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)

  • Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; (Liber Leviticus 17, 6)

  • Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. (Liber Leviticus 19, 8)

  • Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)

  • Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 21, 12)

  • Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui. (Liber Leviticus 21, 21)

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae. (Liber Leviticus 23, 2)

  • Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 3)

  • Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23, 4)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina