Mosaico decorativo

Znaleziono 1036 Wyniki dla: Deo

  • “Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper”. (Prophetia Osee 12, 7)

  • Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus”. (Prophetia Osee 14, 4)

  • Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri. (Prophetia Ioel 1, 11)

  • Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro? (Prophetia Ioel 2, 14)

  • Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius. (Prophetia Ioel 2, 23)

  • Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est. (Prophetia Amos 5, 13)

  • Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis. (Prophetia Amos 5, 26)

  • Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)

  • Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. (Prophetia Ionae 3, 5)

  • “Quid dignum offeram Domino, dum curvo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? (Prophetia Michaeae 6, 6)

  • Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo. (Prophetia Michaeae 6, 8)

  • Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est. (Prophetia Michaeae 7, 8)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina