Znaleziono 1036 Wyniki dla: Deo
Et deos patrum suorum non reputabit neque concupiscentiam feminarum nec quemquam deorum curabit, quia super universa magnificabit se; (Prophetia Danielis 11, 37)
et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram dividet pretio. (Prophetia Danielis 11, 39)
Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”. (Prophetia Danielis 13, 55)
Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)
Et dixit rex: “Video vestigia virorum et mulierum et infantium”. Et iratus est rex. (Prophetia Danielis 14, 20)
Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus”. (Prophetia Osee 1, 7)
Et dixit Dominus ad me: “Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum”. (Prophetia Osee 3, 1)
Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)
Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt. (Prophetia Osee 4, 13)
Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)
Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis” C. (Prophetia Osee 12, 1)
In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo. (Prophetia Osee 12, 4)