Znaleziono 1036 Wyniki dla: Deo
Dixitque Dominus ad Gedeon: “Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur”. (Liber Iudicum 7, 4)
Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: “Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt”. (Liber Iudicum 7, 5)
Et ait Dominus ad Gedeon: “In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos et tradam Madian in manu tua; omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum”. (Liber Iudicum 7, 7)
Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: “Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit”. (Liber Iudicum 7, 13)
Respondit is, cui loquebatur: “Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius”. (Liber Iudicum 7, 14)
Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: “Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian”. (Liber Iudicum 7, 15)
Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: “Domino et Gedeoni!””. (Liber Iudicum 7, 18)
Ingressusque est Gedeon et trecenti viri, qui erant cum eo, extremam partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, cum eo ipso tempore custodes mutati essent, et coeperunt bucinis clangere et conterere lagoenas. (Liber Iudicum 7, 19)
Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: “Gladius Domino et Gedeoni!”, (Liber Iudicum 7, 20)
Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: “Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem”. Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem. (Liber Iudicum 7, 24)
Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis. (Liber Iudicum 7, 25)
Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi vix poterant. (Liber Iudicum 8, 4)