Mosaico decorativo

Znaleziono 1036 Wyniki dla: Deo

  • ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos; (Liber Iosue 23, 7)

  • sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc. (Liber Iosue 23, 8)

  • Nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo; et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. (Liber Iosue 24, 14)

  • “Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri et inclinate corda vestra ad Dominum, Deum Israel”. (Liber Iosue 24, 23)

  • Dixitque populus ad Iosue: “Domino Deo nostro serviemus; oboedientes erimus praeceptis eius”. (Liber Iosue 24, 24)

  • et dixit ad omnem populum: “En lapis iste erit adversus vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quae locutus est inter nos, ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro”. (Liber Iosue 24, 27)

  • ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)

  • Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur et multo faciebant peiora quam fecerant patres sui, sequentes deos alienos, servientes eis et adorantes illos: non dimiserunt opera sua et viam durissimam, per quam ambulare consueverant. (Liber Iudicum 2, 19)

  • Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel! (Liber Iudicum 5, 3)

  • Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel. (Liber Iudicum 5, 8)

  • Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam”. (Liber Iudicum 6, 10)

  • Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian, (Liber Iudicum 6, 11)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina