Mosaico decorativo

Znaleziono 989 Wyniki dla: Bellum Contra Sanctorum

  • Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum grande contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactans de medio Iudae, nec relinquatur vobis quidquam residuum, (Liber Ieremiae 44, 7)

  • Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. (Liber Ieremiae 44, 29)

  • Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes. (Liber Ieremiae 46, 1)

  • “Praeparate scutum et clipeum et procedite ad bellum. (Liber Ieremiae 46, 3)

  • Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam. (Liber Ieremiae 47, 1)

  • Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. (Liber Ieremiae 48, 2)

  • Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. (Liber Ieremiae 48, 26)

  • Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)

  • Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: “Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium”. (Liber Ieremiae 49, 14)

  • Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. (Liber Ieremiae 49, 30)

  • Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. (Liber Ieremiae 50, 3)

  • Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes, qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccavit. (Liber Ieremiae 50, 14)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor". São Padre Pio de Pietrelcina