Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. (Liber Ecclesiasticus 5, 8)
Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam et rixam convicii tui denudabit. (Liber Ecclesiasticus 6, 9)
Fili, a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 6, 18)
Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam et sustine bonos fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 19)
Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
In omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua conserva vias eius. (Liber Ecclesiasticus 6, 27)
Et, si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. (Liber Ecclesiasticus 6, 36)
Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)
Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. (Liber Ecclesiasticus 7, 26)
Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam. (Liber Ecclesiasticus 7, 27)
Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)