Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)
Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis: (Liber Sapientiae 19, 11)
Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant. (Liber Sapientiae 19, 14)
Radix sapientiae cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit? (Liber Ecclesiasticus 1, 6)
Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi. (Liber Ecclesiasticus 1, 25)
Timor Domini expellit peccatum; cum autem adsit, omnem avertit iram. (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
Ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde. (Liber Ecclesiasticus 1, 36)
Ne extollas teipsum, ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem, (Liber Ecclesiasticus 1, 38)
quoniam accessisti maligne ad timorem Domini, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. (Liber Ecclesiasticus 1, 40)
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)
Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 7)
Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius (Liber Ecclesiasticus 2, 21)