Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
et congregavit omnes nongentos falcatos currus omnemque exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth gentium ad torrentem Cison. (Liber Iudicum 4, 13)
Dixitque Debora ad Barac: “Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus”. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo. (Liber Iudicum 4, 14)
Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret, (Liber Iudicum 4, 15)
et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. (Liber Iudicum 4, 16)
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei. (Liber Iudicum 4, 17)
Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum: “Intra ad me, domine mi; intra, ne timeas”. Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno, (Liber Iudicum 4, 18)
dixit ad eam: “Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio”. Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum. (Liber Iudicum 4, 19)
Dixitque Sisara ad eam: “Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis interrogans te et dicens: “Numquid hic est aliquis?”, respondebis: “Nullus est””. (Liber Iudicum 4, 20)
Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est. (Liber Iudicum 4, 21)
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: “Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius. (Liber Iudicum 4, 22)
Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel. (Liber Iudicum 5, 8)
Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. (Liber Iudicum 5, 11)